Latin
2.57.90 to 2.57.109
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.90-109
Unproofread scanNot analysed yet
CIn istus autem arborem maledicto arefccit, quia nihil iti ea pomorum, quorum nondum erat tempus, invenit. CAPUT XII. —58. Dicens autem alium esse pacis et charitatis patrem, alium belli et furoris auctorem; illum volens intelligi Christum, hunc autem Legis et Prophetarum Deum: potest vanus dicere ipsum ChriStum sibi esse contrarium, aut duos fuisse, non unum, inter se scilicet repugnantes; alium qui dixit, Pacem do vobis (Joan. xiv, 27); et alium qui dixit, Non veni pacem nituere in terram, sed gladium (Matth. x, 34); maxime quia displicet ei res aliquas bonas malarum nominibus figurari. Quod vero alium dicit esse incestus ct adulteriorum conscium, alium vero pudicae castitatis et sanctimoniae dominum: illum diabolum intelligat; Prophetarum autem Deum noverit non minus castitatis et sanctimonia dominum esse quam Christum: quia Dens Apostolorum idem ipse et Propheiarum, prior um illis tempore, sed fide sociorum; ipse est Deus in utroque Testamento justi actus et piarum orationum, ipse est in utroque auctor reli. giosorum sacrificiorum. Videte sane unde probare voluerit humanorum corporum vitia, non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere; quia Dominus ait in Evangelio, de muliere qnam sanam fecit, qnod eam satanas alligaverat decem et octo annos; propter quod erat incurva, nec se erigere poterat (Luc. XIII, 11-16): quasi satanas, cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente accepcrit potestatem. Nam quid aliud, non solum in libro Job, quem profecto iste non accipit, sed magis in itso Evangelio declaratum est, ubi spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet (Matlh. VIII, 31, 32): rcm necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus multo ninus eos posse sua potestalc nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscumque potuerunt?