Latin
2.57.14 to 2.57.29
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.14-29
Unproofread scanNot analysed yet
Qui non omnium, sicut iste ait, sed eorum quos ante praescivit et praedestinavit, delicta dimittit. Ipse est autem, non alius, sicut hic putat, qui dclicta quorumdam, ad poenalem animi dolorem terroremque majorem, etiam illorum qui ea non admiserant, non spiritualibus, sed corporalibus mortibus vindicavit, ut conditio mortalium qua fuerant post paululum morituri, eliam isto modo serviret Dei providentiæ, et in usum cederet disciplinæ. Qui nos non in totum irasci prohibuit, quandoquidem et ipse iratus est ubi oportuit: sed irasci et non peccare præcepit. Ipse est autem, non alius, non qui vindicandi causas, sicut iste affirmat, inquirit; sed vindicandas causas', quando ipse novit, advertit. Qui nos, ne quando juraremus, monuit: ut quoniam falli possuinus, longc simus a perjurio non jurando. Ipse est autem, non alius, ut hic putat, qui suæsententiæ veritatem ad incredulos increpandos, ubi opus esse judicavit, etiam jurando firmavit. Sicut autem homo jurans adhibet testem Deum, ita se ipsum Deus. Qui nos in fide verbi veri stare jussit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, non qui voluntatem suam, sicut iste blasphemat, sed qui res quas voluit, non mutata voluntate mutavit. Qui nos viam veritatis docuit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste calumniatur, falsis promissionibus suos decipit. Qui nos irreprehensibiles esse mandavit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste criminatur, se ipse reprehendit, nec eum sicut hominem quidquam pœnituit: sed rerum futurarum mutationem, quas se mutaturum sine ulla sui mutatione ab æternitate præscivit, velut humana hominibus locutione prædixit. Qui nobis iram Dei metuendam et in Evangelio commendavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui non sui animi perturbationem, sed justam severamque vindictam, iræ vel indignationis nomine nuncupavit.