Latin
2.57.30 to 2.57.52
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.30-52
Unproofread scanNot analysed yet
Qui alterum ab altero non utcumque laedi, sed injuria lædi noluit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sive per homines, sive per Angelos sanctos, etiam temporalibus corporum mortibus, quos voluit, utiliter aut multavit, aut terruit. Qui docuit ad concupiscendum non videndam esse mulierem (Matth. v, 28). Ipse est enim qui et in Lege dixit, Non concupisces (Exod. xx, i7): nec, sicut iste criminatur, indixit septenas singulis nuptias, sed propagandi causa connubia casta permisit. Patres autem filiarum maritos non solum ipse non fecit; verum etiam ne fieret, sicut alia incesta, prohibuit. Qui nos secundum interiorcm renovationem in spiritu mentis, nec masculos in se, nec feminas esse docuit; et sicut Angelos in æternum secum futuros esse promisit. Ipse est cnim et Prophetarum Deus, qui masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate conjunxit; et secundas nuptias, quæ in Novo quoque Testamento permittuntur, licitas esse monstravit. Uxores autem fratrum, sed sinc filiis defunctorum, ad excitandam defuncti posteritatem, non libidinis, sed pietatis affectu, in matrimonium sibi copulare præce pit: patres vero filiarum conjugiis misceri omnino prohibuit. Qui nos super omne gonus serpentum calcare spiritualiter jussit. Ipse est cnim et Prophetarum Deus, qUi populo infideli ad significanda peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes quibus admoncrentur, immisit; et plaga emendatoria mortes animarum, mortibus corporum figuravit. Qui dixit, Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis (Lnc. XI, 41). Ipe est enim et Prophetarum Deus, qui talia etiam Prophetarum voce mandavit. Nec sibi voluit primogenitos hominum filios immolari, sed consecrari: significans primogenitum a mortuis, in quo oportebat omnes a morte perpetua hberari. Qui corruptibilibus cibis incorruptibiles anteposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sacrificia quibus non indiguit, ad significandum verum sacrificium, in umbris futurorum præcedere voluii;