Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si contentiosus habetur a uobis uel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem uel inferre uel referre curauerit, uidete quid de ipso domino Iesu Christo eiusque seruis prophetis et apostolis sentiatis. nempe enim dominus ipse filius dei numquid cum solis discipulis uel turbis, qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis temptantibus obtrectantibus interrogantibus resistentibus maledicentibus habuit de ueritate sermonem? numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem uel haeresem Samaritanorum piguit disputare? sed illam, inquis, credituram esse praesciebat. quid? totiens aduersus Iudaeos Pharisaeos Sadducaeos non solum minime credituros, uerum etiam maxime contradicturos et persecuturos coram in os eorum quam multa locutus est! nonne ab eis ultro cum uoluit quod uoluit inquisiuit, ut eorum illos responsione conuinceret? nonne illis dolose temptando quaerentibus, (ad) quae redarguti ommutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conuersus. et utique nouerat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos uel in eos uel aduersus eos diceret, profuturum. sed nos fortasse suo firmauit exemplo, qui futuram fidem perfidiamue hominum praenoscere non ualemus, ne, si quando nimium duris nimiumque peruersis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. quid quod etiam ipsum diabolum, quem iam non solum deus sed ne homines quidem dubitare possunt. nullo modo ad iustitiam conuersurum, filius dei tamen insidiose temptantem et de scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem de scripturis sanctis respondendo conuicit nec iudicauit indignum cum satana Christus de diuinis eloquiis habere conloquium, quid utique praeuidens nisi, quod Iudaeis et diabolo nihil proderat, credituris gentibus profuturum?