Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui uel peruicaci astutia praebent patrocinium falsitati uel inuida iactantia ministrant praeconium ueritati. utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit, illud primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera eius. quem et tu euita, ualde enim restitit nostris sermonibus, hoc uero alterum in eis, de quibus ait: quidam quidem ex inuidia et contentione Christum adnuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. nam hi procul dubio id ipsum adnuntiabant quod Paulus, non tamen eo animo, non ea uoluntate, non ex caritate sed ex inuidia, sicut dixit, sed ex contentione, uolentes superbo sensu in eadem ipsa adnuntiatione praecellere et apostolo Paulo anteponi. quod ille non moleste ferens, immo etiam gaudens, quod ab eis illud uidebat praedicari quod latius innotescere cupiebat: quid enim, inquit? dum omni modo, siue occasione siue ueritate. Christus adnuntietur. neque enim cordis sui ueritate, quia non sincera intentione sed aemula contentione, ueritatem tamen, hoc est Christum, adnuntiabant. tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum ueritati resistamus an eos, qui ueritati resistunt, reuincere cupiamus aduerte. nam procul dubio, si ueritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non ueritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam gloriam quaerentes id agamus, gaudere debent dilectores ueritatis, quia et hac occasione ueritas adnuntiatur, sicut apostolus qui dicit: et in hoc gaudebo. si autem —quod deo maxime notum est et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum uiueres, notum esse potuisset —pia sollicitudine caritatis in huius dispensationis labore uersamur, puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet aduersarios ueritatis feruenti spiritu pro ueritate certemus.