Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Hic si tu fiagitaris, ut ostendam ubi etiam mihi deus praeceperit id agere quod tu prohibes, memento apostolicas epistulas non eis tantum scriptas, qui tempore illo quo scribebantur audiebant, sed etiam nobis —non enim ob aliud in ecclesia recitantur —; adtende etiam illud, quod apostolus ait: an uultis experimentum eius accipere qui in me loquitur Christus? et recole iam non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit quod paulo ante commemoraui: praedica uerbum, insta oportune inoportune etcetera; adtende etiam quemadmodum ad Titum, cum explicaret qualis esse episcopus debeat, etiam perseuerantem dixit esse oportere iuxta doctrinam fidelis uerbi: ut potens sit, inquit, et exhortari in doctrina sana et contradicentes redarguere. sunt enim multi non subditi, uaniloqui et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet refelli. non ergo solos qui ex circumcisione sunt, sed eos maxime tales esse ait; oportere tamen in doctrina sana redargui refellique ab episcopo uaniloquos et mentis seductores indubitata praeceptione firmauit. unde hoc etiam mihi iussum esse cognosco, hoc pro uiribus ago, huic operi, quantum ipse qui iussit adiuuat, perseueranter insisto. quid obstas, quid obstrepis, cur prohibes, cur reprehendis? tibine oboedire oportet an deo?