Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi forte ista, quae a me de scripturis sanctis documenta prolata sunt, sic accipienda arbitraris, ut, quod uestros factitare laudasti, in ecclesia tantum quae in lege mandata sunt populi doceantur. ibi enim forsitan putas corripiendos et conuincendos esse diuersa sentientes, ut unusquisque doctor •suorum tantummodo disputando et praedicando emendet errorem, si quid autem tale cum eis qui foris sunt agere institerit, tunc animosus, tunc contentiosus uel litigiosus habendus sit, quia et ipse Hiexechiel, inquis, et alii prophetae eum uerbis dei ad suum populum mittebantur, Israhelitae scilicet ad Israhelitas .