Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
An quia Iudaeus in Christum crediderat, propterea Iudaeos christianae fidei resistentes et Iesum negantes esse Christum publice reuincere debebat, nos autem, quia partis Donati numquam fuimus, propterea partem Donati resistentem christianae unitati reuincere non debemus? numquid Paulus apostolus aliquando fuit cultor idolorum aut aliquando fuit in haeresi Epicureorum uel Stoico? um, cum quibus tamen eum nec puduit nec piguit de quaestione dei uiui et ueri habere sermonem? accipe, quid de hac re in eodem libro scriptum sit: Paulus autem cum illos Athenis expectaret, inritabatur spiritu suo intra se, uidens circa idola esse ciuitatem. disputabat igitur Iudaeis in synagoga et gentibus et colentibus et in foro per omnem diem ad eos qui aderant. quidam uero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo, et quidam dicebant: quidnam uelit seminator uerborum hic dicere? alii uero: peregrinorum daemoniorum uidetur adnuntiator esse. ecce apostolus Paulus Stoicos et Epicureos. diuersas non solum ab illo uerum etiam inter se aduersasque haereses, secum conferre non respuit, non tantum extra ecclesiam, sed etiam extra synagogam disputans cum eis, nec eorum conuiciis exterritus uelut lites contentionesque declinans a praedicanda christiana ueritate cessauit. nam uide, quid consequenter sancta scriptura testatur: adprehensumque eum, inquit, in Areopagum duxerunt dicentes: possumus scire quae sint haec quae a te dicuntur? insueta enim quaedam adfers in aures nostras; uolumus ergo scire quidnam uelint haec esse. Athenienses autem et aduenae hospites ad nihil aliud uacabant quam dicere noui aliquid aut audire. stans uero Paulus in medio Areopago dixit: uiri Athenienses, per omnia superstitiosiores uos uideo. perambulans enim et considerans simulacra uestra inueni etiam aram in qua erat scriptum: ignoto deo. quem ergo ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis et cetera quae commemorare omnia longum est. quod tamen ad quaestionem quam nunc discutimus sufficit, adtende, obsecro te, Hebraeum ex Hebraeis apostolum Christi stantem ac sermocinantem non in synagoga Iudaeorum neque in ecclesia christianorum, sed in Areopago Atheniensium, hoc est contentiosorum maxime impiorumque Graecorum. ibi enim loquacissimae philosophorum haereses extiterunt. quarum nonnullae, sicut ipsi qui hic commemorati sunt Stoici, magis de uerborum quam de rerum aduersitate confligunt, quod apostolus prohibuit Timotheum, dicens ad nihil esse utile nisi ad subuersionem audientium. nam de his, ut nosti, Tullius ait: uerbi enim controuersia iam diu torquet homines Graeculos, contentionis cupidiores quam ueritatis. hos tamen Paulus noster adloquendos corrigendosque suscepit nec ipsius loci nomine exterritus, quod ex Marte inditum resonat, quem deum dicunt esse bellorum, ibi pacifica credituris intrepidus loquebatur, ibi spiritalibus adcinctus annis perniciosos expugnabat errores nec contentiosos tamquam mitissimus nec dialecticos tamquam simplicissimus formidabat.