Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Nosti enim quam maxime apud Stoicos uiguisse dialecticam, quamuis et ipsi Epicurei, quos inperitia liberalium disciplinarum non solum non pudebat, uerum etiam delectabat, quasdam disputandi regulas, quibus quisque usus minime falleretur, se potius et tenere et docere iactabant. quid est enim aliud dialectica quam peritia disputandi? quod ideo aperiendum putaui, quia etiam ipsam mihi obicere uoluisti, quasi christianae non congruat ueritati et ideo me doctores uestri uelut hominem dialecticum merito fugiendum potius et cauendum quam refellendum reuincendumque censuerint. quod cum tibi non persuaserint —nam te aduersus nos etiam scribendo disputare non piguit —,tu tamen in me dialecticam criminatus es. quo falleres inperitos illosque laudares, qui disputando mecum congredi noluerant. sed tu uidelicet non dialectica uteris, cum contra nos scribis. ut quid te ergo in tantum disputandi periculum proiecisti, cum disputare non noueris? aut si nosti, cur dialecticus dialecticam criminaris, ita uel temerarius uel ingratus, ut aut imperitiam qua uinceris non refrenes aut doctrinam qua iuuaris accuses? inspicio sermonem tuum, istum ipsum quem ad me scripsisti; uideo te quaedam copiose ornateque explicare, hoc est eloquenter, quaedam uero subtiliter arguteque disserere, hoc est dialectice. et tamen eloquentiam dialecticamque reprehendis. si noxia sunt, quare haec facis: si non sunt, cur arguis? sed ne etiam nos uerbi controuersia torqueat. cum res ipsa intellegatur, minus laborandum est quid hominibus eam uocare placuerit. proinde si eloquens ille appellandus est, qui non solum copiose et ornate, sed etiam ueraciter dicit, itemque si dialecticus ille appellandus est, qui non solum subtiliter, sed etiam ueraciter disserit, nec eloquens es nec dialecticus, non quia ieiuna et inornata est dictio tua nec quia obtunsa et crassa est disputatio tua, sed quia ipsa facundia atque sollertia ad defensionem abuteris falsitatis. si autem non in sola ueritate, sed etiam cum mala causa diserte uel neruose agitur, recte potest eloquentia uel dialectica nominari, et eloquens es et dialecticus, quia et facunde dicis uana et acute disputas falsa. sed de te uidero.