Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ille uerus disputator si late diffuseque faciat, eloquenter facit alioque tunc censetur augeturque uocabulo, ut dictor potius quam disputator uocetur, sicut illum locum apostolus copiose dilatat atque diffundit: in omnibus, inquit, commendantes nosmet ipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in angustiis, in plagis. in carceribus, in seditionibus, in laboribus. in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in spiritu sancto. in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei; per arma iustitiae dextra et sinistra, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce uiuimus. ut coerciti et non mortificati, ut tristes semper autem gaudentes, sicut egeni multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. quid enim hoc stilo apostolico uberius et ornatius, id est eloquentius facile inueneris? si autem presse atque constricte, magis eum disputatorem quam dictorem appellare consuerunt, qualiter agit idem apostolus de circumcisione et praeputio patris Abraham uel distinctione legis et gratiae, quod quidam non intellegentes, immo uero calumniantes criminati sunt eum dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. siue autem sit dictor siue disputator, nec dictio sine disputatione est, cum et in ipsa eloquentiae latitudine ueritas a falsitate discernitur, nec disputatio potest esse sine dictione. quando utique uerbis et lingua ipsa constrictio sermonis exprimitur, siue illo utatur perpetuo siue interrogando eum cum quo agit cogat respondere quod uerum est et ex hoc ad aliud uerum quod quaerebatur adducat, ubi maxime regnare dialectica dicitur.