Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim quisque suis responsionibus conuincitur, et si male respondit non habet quod inputet disputatori sed sibi, et si bene respondit erubescit ulterius resistere non iam disputatori sed sibi. in quo genere dominus cum aduersus ludaeos crebro ageret eosque illorum responsionibus captos conclusosque conuinceret, non uos audierant nec a uobis conuiciari didicerant; nam libentius et inuidiosius eum fortasse dialecticum quam Samaritanum appellarent. quomodo enim putes eos contortos atque confusos, cum uolentes eum capere in uerbo priores interrogauerunt, utrum liceret tributum reddere Caesari, bicipiti uidelicet conplexione insidiantes, ut quodlibet eligens caperetur, si licere responderet, tamquam reus esset aduersus populum dei, si autem diceret non licere, tamquam Caesaris aduersarius puniretur? ubi ille nummum sibi poposcit ostendi et interrogauit, cuius haberet imaginem et inscriptionem. at illi cum respondissent: Caesaris —aperta enim ueritas hoc eos respondere cogebat —,continuo dominus eorum responsione colligatos ac captos trahens: reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt et deo quae dei sunt. obsecro te, illine fuerunt dialectici, qui praetentis interrogationis insidiis decipiendo superare moliti sunt, an ille potius, qui ex hoc ipso quod interrogauerunt ueram eorum responsionem prudentia interrogationis eliciens illud uerum. quod ab eo putabant periculose dici, ipsos conpulit confiteri?