Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ne facias, uideo quid fortasse dicturus sis, nec illos nec illum in ea sermocinatione aliquid egisse dialectice. si ergo nec illi, qui captiose atque insidiose sermocinantur, ut in uerbo decipiant eos cum quibus agunt, nec illi, qui tales eorum responsione conuincunt. dialectice agunt, dic nobis tandem quid sit dialectica, et quantum mali habeat, quantum noceat. quam fugienda sit doce, cuius nomen inuidiose subicis ignorantibus, crimen ostende quaerentibus. non uis fateri quod dialectice agat, qui homines auersos a uero perite recteque interrogans ex responsionibus eorum adducit ad uerum, ne dialectice cum Iudaeis etiam Christum egisse fatearis; item non uis illos agere dialectice, qui captiosis interrogationibus insidiantes respondentem decipere moliuntur, ne tibi ostendatur ita cum Christo egisse Iudaeos, quos tamen ille non declinauit tacendo, sed potius loquendo superauit, ac sic cogaris fateri non recte episcopos uestros, quos doctos atque sapientes putes. etiam cum dialecticis nolle habere sermonem, quo inuictam doceant ueritatem. uideo, magnos aestus pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit, ne quod uituperasti laudare cogaris, nec insidiosus uerborum captator, ne tibi dicatur: 'sicut egit cum talibus Christus, sic agat cum isto christianus'. proinde si placet ista cura liberari, eum defini esse dialecticum, cum quo legis periti de parte Donati nolunt habere conloquium. quid enim tibi aliud suggerendum est, homini obicienti nobis dialecticam et ideo praedicanti episcopos suos, quod nobiscum nolint habere sermonem?