Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Si illos dixeris fuisse dialecticos, quia dolose. quia calumniose, quia malitiose interrogando in uerbo capere cupiebant —tales enim etiam nos uultis uideri —,cur eis tamen dominus respondit? cur eos usque ad ueritatis confessionem reddita ratione perduxit? cur eis dixit: quid me temptatis. hypocritae? et non addidit 'dialectici'? cur sibi nummum demonstrari flagitauit, ut sententiam suam ueracem exprimeret etiam de ore fallacium, ac non potius ait: 'abscedite; neque enim loquendum est uobiscum, quia captiosas interrogationes proponitis, quia dialectice mecum agere uultis'? nihil tale dixit nec aduersus captiosos interrogatores et uerborum nostrorum callidos captatores exemplum nobis tale proposuit, sed ut eos potius etiam ueritatis inimicos uigilanti interrogatione et inuicta ratione testimonium ueritati perhibere cogamus. hoc nobis faciant uestri. si nos malitiosi et dialectici sumus. an se timere indicant, ne hoc eis nos potius faciamus? si autem Christum dixeris dialecticum, laudabis dialecticam, quam mihi pro crimine obieceras.