Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.36
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi haec tamquam decipientia formidatis, quia non sunt ecclesiastica exempla, quamquam et de ouibus et de militibus datas esse in scripturis similitudines noueritis, propheticarum scripturarum quae dicuntur ueteris testamenti uolo aliquid dicere, quoniam in noui testamenti libris nec a nobis nec a uobis rei huius inuenitur exemplum. circumcisionem certe praeputii in figura futuri baptismi Christi ab antiquis obseruatam esse negare, ut arbitror, non audetis. numquid apud Samaritanos circumcisus, si fieri tunc uellet Iudaeus, posset iterum circumcidi? nonne illius hominis error corrigeretur, signaculum autem fidei agnitum probaretur? et nunc sunt quidam haeretici qui se Nazarenos uocant, a nonnullis autem Symmachiani appellantur et circumcisionem habent Iudaeorum et baptismum christianorum; ac per hoc quemadmodum, si quis eorum ad Iudaeos uenerit, non potest iterum circumcidi, sic cum ad nos uenerit non debet iterum baptizari. ad hoc dicturi estis: 'aliud est circumcisio Iudaeorum, aliud baptismus christianorum. sed cum illa umbra fuerit huius ueritatis. cur illa circumcisio et apud haereticos Iudaeorum esse potuit, iste autem baptismus apud haereticos christianorum non potest esse?