Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.37
Unproofread scanNot analysed yet
Proferte certe aliquem de scripturis canonicis ab haereticis uenientem denuo baptizatum. nam quod iusserunt apostoli quosdam post Iohannis baptismum in Christo baptizari, longe alia causa est. neque enim lohannes haereticus fuit, amicus ille sponsi quo nemo surrexit maior in natis mulierum. longe ergo alia causa est. alioquin si Paulus post Iohannem baptizauit, cum ambo in unitate Christi fuerint, quanto magis debent episcopi uestri, quia se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos, in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit Paulus, qui nihil potuit in Iohanne reprehendere! ergo illa alia causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est et in aliis nostris opusculis hinc multa iam diximus. ab haereticis ergo uenientem probate in scripturis canonicis denuo baptizatum. nam et nos proferimus Petro dictum: qui lotus est semel non opus habet iterum lauari. sed etiam uos dicitis: 'Petrus non fuerat apud haereticos baptizatus.' proinde quia nec uos potestis proferre de scripturis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis uenientem denuo baptizatum nec nos ita susceptum, quantum ad hanc rem adtinet, par nobis causa est.