Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Superioris uoluminis tam prolixo sermone puto quod tandem aliquando persuasimus non esse in hoc laudandos episcopos uestros neque adprobandos. quod de causa dissensionis. quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere conloquium. hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant esse tutissimos, quam, nisi fallor, et ueris certisque rationibus et maxime diuinarum scripturarum exemplis penitus amputaui, quibus dilucidissime docui a sanctis praedicatoribus atque adsertoribus ueritatis etiam contra praesentes eius aduersarios nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, uerum etiam contra alienigenas et extraneos et, unde praecipue uanas formidines inicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur habitum fuisse sermonem, ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator et ne litigator putetur inpiger disputator, instans secundum praeceptum apostoli oportune inoportune, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, uaniloqui refellantur, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur, dum aduersus omnes resistentes uerbum salutis euangelicae cum patientia defenditur. sine diffidentia praedicatur. ostendi etiam, quam non debeatis ideo putare apud uos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a uobis baptismus possit et dari, cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari, quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. unde cum ad ecclesiam sanctam ueniunt, ipsi corrigendi sunt, non a bonis illa uiolanda, quae nec a malis mutata sunt.