Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.40
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc interim satis sit, quod propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum aduersus eos, qui cum habeant principalem causam malam, ab ea discutienda praescriptione uolunt auertere iudices. cum dicunt nullo modo sibi loquendum esse nobiscum. probaui enim et de scripturis sanctis et quam potui ratione perspicua nec eloquentiam quantamlibet nec dialecticam qualemlibet metuendam esse adsertoribus ueritatis, quominus adsertores falsitatis disputando cum eis et eos refellendo conuincant. ubi etiam demonstraui et illud, quo te praeter epistulam meam dixisti esse permotum, quam non sit consequens, ut, si concedimus esse baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus in eadem societate quemquam baptizari oportere, quia, sicut bonam legem potuit habere reprobus populus Iudaeorum, sic bonum sacramentum potest habere reproba societas haereticorum. quid autem proprie detur in ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine difficultate monstrabitur. neque enim recte ageremus cum haereticis, quos habere baptismum confitemur, ut omni modo ad ecclesiam catholicam ueniant, nisi ueniendo acciperent aliquid, quod nec alibi possint ,accipere et quod nisi acceperint frustra et perniciose habeant. quaecumque alia quamuis bona et ad legem dei pertinentia ubilibet accipere potuerunt hoc enim quidquid est, quod secundum scripturas certissimamque rationem inueniri potuerit non nisi in sancta ecclesia uel dari uel accipi posse, hoc pertinebit ad fontem signatum, puteum aquae uiuae, paradisum cum fructu pomorum, cuius ut potuisti mentionem fecisti, sed quid illud sit non te intellexisse ostendisti, quandoquidem hoc de uisibili baptismo dictum esse arbitraris. quod licet sanctum sit neque ullo modo praetermittendum, quoniam sacratissima significatione praepollet, quam multi eum tamen accipiant non solum boni, qui secundum propositum uocati sunt conformes imaginis filii dei, sed etiam hi qui regnum dei non possidebunt, in quibus, sicut dicit apostolus, et ebriosi et auari numerantur, puto quod, si pertinacia deposita cogitaueris, uerum me dicere tibi ipse facile respondebis, ut non quaeras fontem signatum et puteum aquae uiuae nisi quo hi, qui displicent deo, diuinitus non permittuntur accedere. ,