Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter si litteris tuis pars Donati suscriberet ac deinde ista, quae a te atque me dicta sunt, sine insana pertinacia uel inpudentia cogitaret, nihil ulterius aduersus nos sentiret aut diceret. sed quoniam tu es cui respondeo, iam puto quod et ipse uideas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam dixerim: Don at is tar u m haereticorum sacrilegum errorem. in quibus quattuor uerbis siue nominibus, quia hoc uel tibi uel arti grammaticae placet, primum quod positum est 'Donatistarum' corrigo et muto et 'Donatianorum' dico, cetera uero tria, quoniam uerissime dicta esse iam ut puto sentis, uos corrigite, uos mutate. mutate, inquam, et corrigite Donatianorum uel quodlibet aliud uocandi sitis tamen haereticorum sacrilegum errorem. nam et haeretici estis, uel quod in schismate inueterato remansistis uel ei tua definitione, quod de ecclesia, quae corpus est Christi, uel de iteratione christiani baptismi diuersum sequimini, et sacrilegus error est non solum a christiana unitate separatio, uerum etiam sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, uiolatio atque rescissio. quod si corrigitis et mutatis, quomodo tales uos suscipimus quales eratis? unde inaniter tam multa locutus es et, cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae uanitatis obtunderis, ut uideatur tibi, quod, cum ad nos a uobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus, quia in eis traditionem christianorum, quam nec alienati alienauerant nec peruersi peruerterant. adprobamus; quae sacramenta etiam tu, quamuis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia. nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri.