Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde quamuis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem adprobem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diuersitate dissensio —neque enim et schisma fieri potest, nisi diuersum aliquid sequantur qui faciunt —. haeresis autem schisma inueteratum, tamen quid hinc opus est ut laborem, cum me tantum adiuuent definitiones tuae, ut, si mihi et per alios uestros concederetur, schismaticos uos libentius quam haereticos dicerem. si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se diuidunt una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, hinc est uestra rebaptizatio damnabilior, quia in una religione, eisdem sacramentis, nihilo in christiana obseruatione diuerso alius et diuersus esse non potest baptismus. sed quoniam nec nullum est nec aliquid paruum quod diuersum sequimini, cum ab unitatis uinculo separati etiam de repetitione baptismi dissentitis a nobis, fit, ut secundum istam ipsam definitionem tuam, qua dixisti: haeresis est autem diuersa sequentium secta, et haeretici sitis et uicti appareatis. haeretici quidem, quod non tantum diuisi, uerum et in rebaptizando diuersum sequimini, uicti autem, quia datum per nos baptisma, tamquam non ipsum uel tamquam nullum sit, iteratis, quod unum atque idem nec diuersum esse fatemini. tua quippe uerba sunt, quod nobis uobisque sit una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum.