Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc uideamus, quemadmodum ostendas recte dixisse Petilianum uel quemlibet alium: conscientia sancte dantis adtenditur quae abluat accipientis. ubi ego dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? tu contra non quid a te homine acuto, sed quid a uestris dicatur diu locutus es, quod totum breuiter ita dici potest: conscientiam dantis adtendi non secundum eius sinceritatem. quae in illa uideri non potest, sed secundum famam, quae de illa seu uera seu falsa est, quia uidelicet eius est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti quod bonae sit aestimationis, nondum cognitus, nondum iudicatus, nondum ab ecclesia separatus. uide, obsecro te, in quod praecipitium conpulerit homines angustia non inueniendi qua exirent. itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum bona, si bonam famam fallendo contraxerit? adtendis, quid dicatur, et uis iam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc uersabo, ut diligentius cogaris adtendere? Petilianus dixit: conscientia sancte dantis adtenditur quae abluat accipientis. ego dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam tu uel potius uestri dixerunt —nam tu uir talis quando ista dixisses? —:quamuis habeat conscientiam maculosam, mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio, sufficit quod ab eo accipio, cuius innocentem, quia in ecclesia est, conscientiam puto. nam ideo, inquis, conscientiam dantis attendo, non ut, quod fieri non potest, de latentibus iudicem, sed ut. si quid de eo in publica conscientia est, non ignorem. propter hoc enim ab omnipotente deo dictum est: quae nota sunt, uobis, quae occulta, mihi. semper igitur attendo conscientiam dantis, et quia ipsam non uideo, quid d. e ea in publico notum est quaero, nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia, aliud in publica fama. sufficit enim scisse, qui? necdum eius a quo accipio damnata conscientia est.