Latin
2.22.1 to 2.22.14
Augustine, Contra Cresconium 2.22.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce ipsa uerba tua posui, quibus te dicere ostenderem quod meis uerbis breuiter aperteque conplexus sum, quod ad hoc adtendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. non ergo ipsa adtenditur, homo bone, non ipsa adtenditur quae uideri non potest, sed fama adtenditur quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis; nam et tu uidisti maculosam conscientiam non ualere ad abluendum. non ergo conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, sed fama, qua putatur sancte dare etiam qui sancte non dat et putatur abluere qui non abluit. abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. cur ergo dictum est: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis, si maculosa et inmunda est? quid ergo tunc attenditur? ipsa, inquis, attenditur, cum fama eius attenditur, et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona eius fama. dic, rogo te, cum mala conscientia est, uera est bona fama eius an falsa? procul dubio utique falsa. proinde cum bona non est et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi uidearis attendere, secundum hanc sententiam non abluit accipientem nisi dantis aut fama falsa aut polluta conscientia. utrumque insanum est; si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. porro quia ueritas non admittit, ut accipientis conscientiam uel falsa fama dantis abluat uel polluta conscientia, restat, ut abs te etiam requiramus quod et ibi quaesiuimus —quoniam, sicut dicit Petilianus uel quilibet alius consentientibus uobis, cum sancte dantis conscientia est, id est cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam —,unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia.