Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.30
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem ego in illa epistula de hoc testimonio senserim, ubi dictum est: qui baptizatur a mortuo, ipsis ex ea repetitis uerbis satis, quantum opinor, ostendam. cum enim dissererem, quid respondere debeat ad ista catholicus christianus, cum audierit, inquam, 'qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius', respondebit: 'uiuit Christus et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur', de quo dictum est: 'ipse est qui baptizat in spiritu sancto'. baptizantur autem a mortuis qui baptizantur in idolorum templis. non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis suis. qui quoniam homines fuerunt et ita mortui sunt, ut neque super terras neque in requie sanctorum uiuant, uere ipsi a mortuis baptizantur. huc usque ex epistula mea uerba ipsa transcripsi, in quibus iam perspicis, ut opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores mortuos appellasse, quamuis alio modo etiam ipsi mortui sint, sed deos falsos quos colunt, quia homines fuerunt et sicut homines de corpore exierunt nec resurrexerunt nec uitae ullum meritum, quae post hanc uitam promittitur, habuerunt. ab ipsis ergo diis qui baptizantur, sicut dixi, uere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine baptizantur, quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum, de quibus uana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem resurrexit et uiuit; proinde qui ab illo baptizatur, non solum per bonum, uerum etiam per malum ministrum perditis moribus mortuum, non a mortuo baptizatur. ab illo enim baptizatur, qui uiuit in aeternum et de quo dictum est in euangelio, quod etiam ibi commemoraui: ipse est qui baptizat in spiritu sancto.