Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tu in epistula mea, quantum indicant uerba tua, non intellexisti; nolo enim dicere: parum intellegens fraudare uoluisti. miror autem. quod uerba illic mea consequentia non aduerteris aut ab eis dissimulandum putaueris. paulo post quippe subieci et dixi: nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut, quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tamquam mortuo baptizatus inaniter lotus sit. non enim ait: 'qui baptizatur a mortuo manifesto*, sed absolute dixit: 'mortuo'. haec manifestatio uerborum illic meorum quem non de somno uel potius de ipsa morte excitaret? et tamen te non excitauit, et insuper, quod ego contra Petilianum dixeram, quasi contra me dicens uehementius etiam confirmasti. sicut solent homines iniectam sagittam nesciendo excludere altius etiam penitusque defigere. adseruisti enim mortuum non intellegendum nisi peccatorem baptistam et nullum peccatorem excipiendum, et ideo quod ego dicebam contra te concluditur, nec occultum excipi posse ubi nullus excipitur. rebaptizate igitur eos, quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus potest uiuentibus et scientibus subueniri, ut eis solis nunc obsint. qui uel ignorant uel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis baptizatoribus suis iam baptizari non possint. baptizate, inquam, prodito adultero atque damnato, quos ab eo cum lateret baptizatos esse constiterit; a mortuo quippe baptizati sunt, omnem peccatorem sine ulla exceptione intellegendum esse dixisti qui baptizare non possit, adiungendo testimonium de oleo peccatoris. tu dixisti, tu scripsisti: te ipsum audi, lege te ipsum. si omnis peccator tamquam mortuus non potest baptizare, nec occultus potest. non enim. quia occultus, ideo uiuus est, cum multo profundius etiam mendacio simulationis absumptus sit. minus enim mortuus diceretur, si saltem confiteretur, sed fit in illo quod alio loco scriptum est: a mortuo, uelut qui non sit, perit confessio. ab isto mortuo in tanta mortis profunditate demerso quos baptizatos esse claruerit, non rebaptizatis, et ab eis baptizatos, qui in ultimis terris nec Caeciliani nec Maiorini nec Donati nomen audierunt, rebaptizare, si possitis, minime dubitatis, obicientes eis: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? ,mortuos dicentes ad quos Afrorum cadauerum, quorumlibet illa fuerint, nec aura potuit peruenire, et mortuum non putantes qui proprium potest occultare flagitium, cum scriptura clamet: a mortuo, uelut qui non sit, perit confessio. itane, quia fictus est, mortuus non est, cum magis propter ipsam fictionem carendo spiritu uitae penitus expirauerit, iterum dicente scriptura: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum? adhuc defendite istos mortuos et uiuere dicite, ut et uos peius ipsa falsa defensione moriamini. .