Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam id quod inter nos accidit schisma potius quam haeresim censes appellari oportere et, quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adiuues satis demonstrare non potero, nisi ex epistula tua inseram uerba tua. quid sibi quid, inquis, quod ais: haereticorum sacrilegum errorem? nam haercses non nisi inter diuersa sequentes fieri solent nec haereticus us nisi contrariae uel aliter interpretatae J'eligionis est cultor, ut sunt Manichei Arriani Marcionitae Nouatiani ceterique, quorum inter se contra fidem christianam diuersa sententia stat. inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, schisma factum, non haeresis dicitur; siquidem haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero idem sequentium sepa ratio. quare et in hoc studio criminandi quantum incurreris uides errorem. cum quod schisma est haeresem uocas. haec nempe uerba tua sunt quae posui ex epistula tua.