Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nunc adtende, si pertinax non sis, quam facili conpendio id quod inter nos agebatur ipse finieris. si enim et nobis et uobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione peruersum est, nonne rebaptizare peruersum eat? tria namque posuisti. quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam uel nimis acutus id quod semel breuiterque dixisses interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti inmergere atque inculcare sententiam :una, inquis, religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. et adhuc aduersus inuicem laboramus. iam tandem aliquando cohibete dissensionem, resarcite discissionem, finite litem, amate pacem. quid reprobatis, quid exsufflatis, quare rebaptizatis? una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. nam si nobis et uobis non est unus baptismus, quomodo est una religio? sed tu dixisti (una religio', ergo unus et baptismus. (si nobis et nobis non est idem baptismus), quomodo sunt eadem sacramenta? sed tu dixisti 'eadem sacramenta', idem ergo et baptismus. item si nobis et uobis diuersus est baptismus, quomodo nihil est in christiana obseruatione diuersum? sed tu dixisti (nihil in christiana obseruatione diuersum), non ergo est diuersus et baptismus. quae cum ita sint, nos recte, quod unum atque idem neque diuersum est, nec inprobamus nec exsufflamus nec iteramus, sed agnoscimus suscipimus acceptamus; uos uero impie, quod unum atque idem neque diuersum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non uultis, sed eligitis inprobare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. et cum in hoc ipso, quod ea quae inter nos mutata non sunt nos suscipimus, uos repellitis, nos si a uobis data sunt data iudicamus, uos si a nobis data sunt tamquam non data repetitis, [cum] tam diuersa sequimini, appellari uos haereticos dedignamini.