Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.41
Unproofread scanNot analysed yet
Unde, ne longum faciam, ex hac ipsa epistula ad lubaianum adtende quid ingeram, quod uestrum euertat et absumat errorem. cum enim persuadere conaretur uel sanctus Cyprianus uel quicumque illam scripsit epistulam haereticos ad ecclesiam uenientes baptizari oportere, quod uidelicet baptismus nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent, opposuit sibi quaestionem et ait: sed dicet aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? potest dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. ista nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus, tantum bonum intellegens esse unitatem corporis Christi, ut in eam simpliciter admissos etiam illos, quos esse sine baptismo arbitrabatur, de diuina misericordia merere indulgentiam et ab ecclesiae muneribus non separari pia cogitatione praesumeret. haec consuetudo ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et auferri non potuit nec concilio Cypriani, ut ex haeresi uenientes non quidem sine baptismo, sicut dicit, quia idem baptismus etiam foris eis inerat, sed non proderat, uerumtamen simpliciter, sicut item dicit, admissi de dei misericordia indulgentiam mererentur et a muneribus non separarentur ecclesiae. haec simplicitas magis quam duplicitas ecclesiae placuit uniuersae toto terrarum orbe diffusae.