Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.42
Unproofread scanNot analysed yet
Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex epistula quam de unitate conscripsit: auelle, inquit, radium solis a corpore, diuisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fonte praecide riuum, praecisus arescit. in his Cypriani uerbis non inuenimus nec intellegimus lucem non capere diuisionem nisi in sanctis regno dei praedestinatis, qui diuidi ab ecclesia nullo modo possunt, et non germinare ramum fractum salutis aeternae germine accipimus, ariditatem uero riui a fonte praecisi in eo, quod sancto spiritu uacuantur qui ab unitate separantur, agnoscimus, non in sacramento baptismi, quod et boni habere possunt et mali, ita foris aperte quemadmodum intus occulte ab ecclesiae sanctitate separati. sed, unde nemo dubitat, quid de ipsius ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus, attende in his quae subiungit: sic, inquit, et ecclesia domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter riuos latius expandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa. hanc ecclesiam Cyprianus in scripturis sanctis promissam, in uniuerso mundo redditam dilexit tenuit commendauit, quam perditi schismatici uel haeretici, uelut a malis se discernere ac separare cupientes. seditionibus impiis reliquerunt. qui ne suos exitus impios uanis excusationibus abluere conarentur, sancta scriptura praedixit: filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, quia nec propter malos, qui uidentur esse intus, deserendi sunt boni, qui uere sunt intus.