Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.44
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem attende diligenter de tota ista quaestione breuem ratiocinationem meam. si recte in ecclesiam recipiuntur ex haereticis uenientes, ut in eis error proprius corrigatur, diuinum autem sacramentum non rescindatur, bene illic uiuentibus tamquam frumentis dominicis gratulamur. si autem, sicut putatis et Cyprianum uobis in hac sententia fauere iactatis, non habent baptismum, certe admissi simpliciter ad ecclesiam secundum eundem Cyprianum propter meritum ipsius unitatis indulgentiam dei merentur nec ab ecclesiae muneribus separantur. et quicumque illos secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter admittunt et recte ac pacifice uiuunt, inter eadem frumenta horreo destinata deputantur; qui autem uel scientes contra ueritatem in eis recipiendis contentiose dimicant uel prauis atque peruersis moribus uiuunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur. propter eos tamen ecclesiam, quae per totum orbem terrarum copiosis successibus dilatatur —hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter crescunt uel usque ad uenti. lationem pariter triturantur —,non esse deserendam imperat deus, testis est Cyprianus. ac per hoc si in communione sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus Cypriani uel ante Cyprianum sine baptismo, sicut putatis, haeretici suscipiebantur, ecclesiam perisse dicite et uos unde nati fueritis ostendite. si autem, quod ueritas etiam per Cyprianum docet, cum pro ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, frumenta non maculant, filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, quia de ecclesia propter malos exire non debuit.