Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.43
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc beatus Cyprianus quid senserit, accipe ex epistula, quam scripsit ad presbyterum Maximum et ceteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad ecclesiam redeuntibus gratulatur: nam etsi uidentur, inquit, in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: 'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.' nos operam demus et quantum possumus laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli concessum est cui uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicare, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam uel uentilabrum iam ferre posse ant a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. uides, frater, secundum scripturas diuinas hoc praecepisse Cyprianum etiam propter malos, qui cum sint a bonis uita moribusque spiritaliter separati, corporaliter tamen eis in ecclesia uidentur esse permixti usque in diem iudicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas, non esse ecclesiam deserendam tamquam frumenta propter paleam uel zizania, tamquam domum magnam propter uasa inhonorata. uides audis sentis capis intellegis, quanto scelere propter eos, qui uobis siue recte siue cum fallimini displicent, separemini ab ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum scripturas diuinas tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus.