Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
cum quam plurimos, inquis, episcopos error sibi Marimiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tn quoque te legisse testaris. quae cum sententia consensu omnium firmaretur. placuit tamen, inquis, decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. sic factum tu. inquis, ut non solum duo) illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se ecclesiae reddidissent, quorum ideo baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptharen-t, fuerant ab ecclesia separati, quippe necdum tratt. s- (leti temporis definita meta disiuncti. III autem, qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti simul et lxiptisma (. t ecclesiam perdiderunt. haec uerba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistulae tuae contextione expressa.