Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.19
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde quaero abs te, si nondum fuerant ab ecclesia separati, quomodo in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur? quibus uerbis ostendis eorum, qui in Maximiani schismate perstitissent, si quis intra dilationem temporis corrigi uoluisset, innocens haberetur. corrigeretur ergo, si quia corrigi uoluisset, ab illo schismate, in quo cum Maximiano perstiterat. proinde antequam corrigeretur, in schismate erat in quo perstiterat, quamuis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. nam et posterioribus uerbis paulo post ita distinguis: hi autem, qui etiam post pracdictum diem cum Maximiano perstiterunt perstiterunt, sententia damnationis retenti simul et baptisma et ecclesiam perdiderunt. dicens utique 'pertinaciter perstiterunt) ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter; in quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. quomodo igitur in ecclesia erant, qui, antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? quodsi in ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? deinde quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoraui, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se ecclesiae reddidissent, si ab ecclesia non erant separati? cui se reddiderunt unde non recesserunt? aut si recesserant, dic, quaeso, antequam se ecclesiae reddidissent, quo iure baptizauerunt ? quorum ideo, inquis, baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur. restituti quo? euigila, obsecro: dic nobis, quo restituti. profecto dicturus es: (in ecclesiam', cui se illos reddidisse dixisti. quisquamne restituitur in ecclesiam qui non fuerit ab ecclesia separatus? quisquamne ab ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? quisquamne ab ecclesia non separatus se post tempus quamlibet paruum reddit ecclesiae?