Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur ueridicum os illud episcoporum tuorum: Maximianum, inquit, fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium Superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis. itane tandem in huius schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se uestrae ecclesiae reddidissent, nullam uel paruam de huius societate maculam traxerant? sed audi deinde quid sequatur, audi, inquam, dictator uel dictor illius sententiae quid conectat: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: 'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicita-s in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt.' nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum,Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericosaliquando ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. quae grauiora in illos dicere potuistis, quae grauiora in nos ipsos dicere soletis? sed ab hoc, inquis, tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt. uidero utrum correcti sint, quia re uera correcti essent, si ad ueram ecclesiam remeassent. sed si uestra uera est, quomodo expiati sint a tam inmani scelere, dicite. si enim non sunt expiati, omnes uos estis secundum uestram sententiam eorum scelere maculati; si autem expiati sunt, solo ipso reditu propter caritatem, quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis et nos de uestris, cum correcti ad nos ueniunt, inanibus calumniis accusatis. nisi forte iam quidem, sicut concilii uerba indicant, et schismatis sacrilegium perpetrauerant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi. -