Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.23
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc si ita est, quis uobis (obsistere) audeat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? peccant quando uolunt et inquinantur quando uultis. non obscurum aliquid recitamus minusue notum atque uulgatum. illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium. in omnium ore uersatur, qui legendorum talium studiosi sunt, de qua nunc saltem cernis quam uere dixerim, quod non eam deberent (primo) gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. attende quid habeat, audi quid perstrepat.