Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.29
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem me de traditione in uestros maiores dicis quasi per anticategoriam quod a nostris maioribus factum est retorquere uoluisse, culpans quod hoc fecerim, quasi in schola de causae generibus uel quaestionibus ageretur, non in ecclesia ueritas quaereretur, numquid hoc Heliae prophetae diceres, qui, cum sibi a rege iniquissimo esset obiectum, quod ipse euerteret Israhel, respondit: ego non euerto, sed euertis tu et domus patris tui? quid enim ad nos pertinet, hoc retortae obiectionis genus quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inueniamus in auctoritate prophetica? cum ergo quisque dicit: (non ego feci, sed tu fecisti', uerum dicere opus est, non dicere metuendum est. et tu quomodo ostendas non fecisse maiores uestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes, si quid uales, uigilantissime cogitare, non uerbo Graeco imperitos, ne nos audiant, deterrere. et maiores quidem nostros fuisse traditores non docuisti —neque enim quia dixisti esse multas litteras, quibus hoc possit ostendi, ideo iam ostendisse putandus es —,de uestris autem maioribus extat Secundi Tigisitani concilium cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.