Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.30
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi quae gesta sint accipe; nam quae necessaria fuerunt infra scribere curaui: Diocletiano VIII et Maximiano VII CSS IIII Non Mart Cirtae cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: probemus nos primo et sic poterimus hie ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: dicitur te tradidisse, Donatus respondit: scis quantum me quaesiuit Florus ut turificarem, et non me tradidit deus in manibus eius, frater; sed quia deus mihi dimisit, ergo et tu serua me deo. Secundus dixit: quid ergo facturi sumus de martyribus? quia non tradiderunt. ideo et coronati sunt. Donatus dixit: mitte me ad deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: accede una parte. Secundus Marino ab Aquis Tibilitanis dixit: dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: dedi Polio cartulas, nam codices mei salui sunt. Secundus dixit: transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: dicitur te tradidisse. Donatus respondit: dedi codices medicinales. Secundus dixit: transi una parte. et alio loco: Secundus Uictori a Russiccade dixit: dicitur te tradidisse quattuor euangelia. Uictor respondit: Ualentianus curator fuit; ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. sciebam illa deleticia fuisse. hoc delictum mihi indulge. et indulget mihi et deus. Secundus dixit: transi una parte. et alio loco: Secundus Purpurio a Liniata dixit: dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: putas me terreri a te sicut et alteri? tu quid egisti. qui tentus es a curatore et ordine. ut scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti dari quodcumque ? nam non te dimittebant passim. nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt; ideo noli me prouocare ut plus dicam. scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: audis quae dicat in te. paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis. quos scio quia dimittere te habent et dare in te sententiam et remanebis solus haereticus. ideo quid ad te pertinet quis quod egit? deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria, (Nabor a) Centurionis, Uictori a Garbe dixit: quid uobis uidetur? responderunt: habent deum cui reddant rationem. Secundus dixit: uos scitis et deus: sedete. et omnes responderunt: deo gratias.