Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios eius dixerunt sententias, inter quos et Siluanus Cirtensis fuit, de cuius traditione gesta mox inseram, praeclara uidelicet ratione defendes. hoc enim de his tam pluribus utique dicturus es, quod de uno Siluano tamquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis obicitur demonstrare, quia interposuisti sententiam eius, quam in concilio inter ceteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis eius participes dixit, tamquam fieri non posset, ut traditores traditor condemnaret. prudentius enim tu uides ista quam Paulus apostolus. nam ille quibusdam res obiciebat absurdas nec considerabat non posse fieri quod dicebat: qui praedicas non furandum furaris, qui dicis non adulterandum adulteras, qui abominaris idola sacrilegium facis, et illud praecipue: in quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignouit, secum habuit in Carthaginiensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. hoc concilium non maneret nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, cum seruaretur ab eis. qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem postea crimina, quae illic relaxata sunt, obiecisset.