Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.39
Unproofread scanNot analysed yet
Illud uero, quod dixi: neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis inprobatur et displicet, nos aliqua expartem acularet, quam ridicule putasti ridiculum et minus conueniens prudentiae meae! proinde iam cupio nosse. quomodo id refellerit prudentia tua; an quia dicis te non uidere. quomodo a nobis inprobetur uel quatenus displiceat, quod numquam cognito errore damnauimus in eorum schismate positi? uide potius, quam breuiter ad ista respondeam. ego in ecclesia sum, cuius membra sunt illae omnes ecclesiae, quas ex laboribus apostolorum natas atque firmatas simul in litteris canonicis nouimus. earum communionem, quantum me adiuuat dominus, siue in Africa siue ubicumque non deseram. in hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraueris, et carne et corde mortuos detestabor, nequaquam tamen a uiuis in eiusdem ecclesiae sancta unitate manentibus propter mortuos alienabor. neque enim ipsi hanc ecclesiam condiderunt, sed in ea si boni frumentum, si autem mali palea fuerunt. uos autem quos tam manifestae ecclesiae zizania uel palea maculare non posset, quae causa fuit uestrae diuisionis nisi adpetitus sacrilegi schismatis? si tibi, inquis, displicet, inproba, fuge et relinque ecclesiam traditorum, noli errantium maiorum tuorum sequi uestigia. ad hoc respondeo: si nec illi fuerunt traditores, maiores mei sunt; si fuerunt quod ego non sum, non sunt maiores mei. ecclesiam teneo plenam tritico et palea. non dico si alios, qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. si quos tales in sacramentorum eius communione cognouero, uerbo et disciplina domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. fugio paleam, ne hoc sim, non aream, ne nihil sim.