Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.40
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde noli frustra in hac sententia uentilari. magis enim me ammonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: ne communices peccatis alienis; te ipsum castum se-rltlt. nam ut ostenderet, quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis, ad hoc addidit: te ipsum castum serua. non enim, qui se castum seruat, communicat peccatis alienis, quamuis non eorum peccata, sed illa quae ad iudicium sibi sumunt dei sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum seruando fecit alienum. alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et faeneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione diuinorum sacramentorum manebat, de quibus dicit: episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportebat ceteris et exemplo, diuina procuratione neglecta procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta per alienas prouincias oberrantes negotiationis quaestuosae nundinas aucupari. esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multipli cantibus faenus augere. numquid talium communicabat ille peccatis, numquid eorum sectam sequebatur? et tamen cum eis in eorundem sacramentorum communione sistebat, quia illa sacramenta non ipsi instituerant (qui ea non ad salutem habebant) moribus sanctis, sed ad poenam sibi ualere faciebant moribus malis.