Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.49
Unproofread scanNot analysed yet
De Optato cum agerem tuque hoc magis excusare uoluisses quam purgare ualuisses. dixisti reos hinc uestros esse non posse, quod ad eos uindicandum nemo pertulerit. tot protestationes nostrorum de furiosissimis uestrorum uiolentiis archiua publica citius impleuerunt quam ullam apud uos uindictam illa facta meruerunt. sed forte et hic dicatur protestationes quidem depositas, sed ad ipsos uindicanda nulla perlata. audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. cum receptorum a uestris Maximianensium quos damnauerant causam cognouissemus et eam quaquauersum poteramus feruenti diffamaremus instantia, illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus quid respondere possent non inuenientes solito crebrius et audacius circumcellionum uiolentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica ueritate suaque fallacia conuincenda deterrere coeperunt. et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis hoc nos cum episcopis suis agere debere conlationemque nostram se uehementer optare, ubi possent uidere quibus adserentibus superaret ueritas falsitatem, in Carthaginiensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis, qui hoc flagitabant, probare desiderio eorum nos minime defuisse, uestri pacifice conuenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum, qui eodem loco in quo ille consisteret, ut per conlationem nostram errore sublato christiana et fraterna societate unitate caritate pace frueremur, id intuentes, quia, si hoc fieri uellent, adiuuante misericordia dei facillime poterat quidquid in causa nostra esset agnosci, si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis, qui hoc a nobis poposcerant, appareret. factum est, conuenti sunt, recusarunt; quibus uerbis, quo dolo maledictione amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.