Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.50
Unproofread scanNot analysed yet
Interea Crispinus Calamensis uester episcopus a Possidio collega meo in eadem ciuitate apud acta conuentus ad concilium uestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se uisurum, quid respondere deberet. deinde post non paruum tempus repetita conuentione rursus apud acta respondit: 'uerba uiri peccatoris ne timueris, et iterum: in aures inprudentis caue quicquam dixeris, ne cum audierit inrideat sensatos sermones tuos. postremo hanc responsionem meam patriarchali sei-mone definio: recedant a me impii, uias eorum nosse nolo.' hanc eius responsionem cum docti indoctique riderent —quippe hominis dicentis uerba uiri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, et in aures inprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat inprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et dominus Christus tanta Pharisaeis quamuis inprudentibus loquebatur, et nolle se nosse uias impiorum, quasi uias suas eum docere uellent, quos impios putabat, ac non potius ipse, si teneret uias dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: doceam iniquos uias tuas et impii ad te conuerten tur —:cum ergo ista responsio a multis intellegeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad' causam, quam uero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam, atque ita eius, sicut apud uos habetur, doctissima annositas hesterno contra stante tirone nihil aduersum ueritatem posse probaretur rideretur, subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis ad quondam fundum fugiens deuertisset, ubi ille nihil auderet uel non praeualeret uel. si quid etiam fecisset, negare non posset. quo conperto continuo consecutus est tanta caecus: insania. at iam latere turpe arbitraretur. tam domum. in qua cam suis se Possidius incluserat, saepire armatis. lapidibus circumtundere. ambire flammis. aditum ex omni parte moliri. quae uero aderat incolentium multitudo memor periculi sui. si in eo loco adgressum tantum facinus impleretur. partim illum deprecabatur at parceret. quem resistendo non audebat offendere. partim uero ignes subpositos extinguebat. cum ille nihilo segnius coeptis feruidus atque inexoratus instaret. cessit aliquando ictibus ianua, ingressi sunt sauciatisque caede iumentis. quae in inferiore domus parte conspexerant, de superioribus episcopum deposuerunt adficientes plagis et contumeliis. ubi ne grauius saeuirent, intercessit ipse Crispinus uelut aliis rogantibus flexus. quorum non tam uidebatur in ira sua curare deprecationem quam in facinore testimonium formidare.