Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.60
Unproofread scanNot analysed yet
Audi iam quibus dilatio temporis impertita sit, ut uideas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus inpositae sunt: eos autem, inquit, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, id est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto redire noluerint, quem diem ita constituunt: ac ne angustum, inquit, redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat. agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque in diem octauum Kl Ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. man-ebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia.