Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.61
Unproofread scanNot analysed yet
Certe iam perspicis, uir disertissime, in illos te potius, a quibus audisti mendacium, omnia retorquere debere, quae in nos, tamquam mentiti de hac re fuerimus. dicenda arbitratus es. certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum, quibus redeundi tempus indultum est. certe liquet claret eminet, concerni obscurari obtegi nullo modo potest, quod tanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est discreuit inlustrauit expressit. cur uerba adhuc dantur? cur contra lucidissimam ueritatem pro manifesto errore contenditur? cur homines se ipsos decipiunt? si laqueos diaboli, quos resoluere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obnoluunt, adhuc accipe, unde uehementius et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.