Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.68
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde quoniam illi, quibus accusantibus praesens ,absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est, uerum etiam omnes christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui uel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt uel in ea iudicibus, sicut eis uisum est. suo periculo pronuntiantibus quam uictis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus uel fictis uel certe non probatis perfundere audacissima inprobitate conati sunt et omnes negare esse christianos, missa est uobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi baptismum damnatorum acceptarent, ut, qui innocentes ausi sunt accusare, nocentes cogerentur absoluere, non quos innocentes esse crediderant, sed quos. ut dicunt, dei praesidentis arbitrio ueridico plenarii concilii sui ore damnauerant. quis cuiquam dixit aliquando: 'quoniam indici absoluenti potius quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusaui'? et hoc tamen orbi christiano dicitur, quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum uideretur. o rem mirabiliter indignam! accusarunt Afri Afros crimine traditionis, accusatos transmarini iudices absoluerunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia iudicibus absoluentibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt.