Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.69
Unproofread scanNot analysed yet
Merito tibi est, pars Donati. Maximianensium causa propinata: bibe calicem de manu domini corripientis et admonentis. si intellegis et adquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in iudicium punientis. tibi dicitur: superba et dura ceruice, reconciliare christianis usque quaque populis a te inique accusatis, saltem iam tuis reconciliata damnatis. quid rescindis baptisma Christi in illis uel ex illis ecclesiis quas apostoli fundauerunt? iam baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. quid de persecutione quam pateris gloriaris? si iustitiae signum est, iustior est pars Maximiani; nam et a te passa est et patitur tecum. audite psalmum diuinum: nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. persecutores enim uestros nos dicitis, cum uos saluos fieri cupientes uestra quae sanari uolumus uulnera medicinaliter persequamur, unde a clericis et circumcellionibus tamquam dentibus et calcibus uestris grauiter, dum uos curamus, adfligimur. nolite esse ingrati tali medicinae quam estis imitati; et uos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis. atque utinam totum corrigeretis et sicut illi ad uos, ita illi et uos ad matrem catholicam rediretis!