Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem obicis Caeciliano peccatum illud in expiabile in spiritum sanctum, de quo dominus ait: non remittetur neque hic neque in futuro saeculo, et nos possemus edocere Feliciano Mustitano, quem hodie cum Primiano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum nos obiecisse quod sit in spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis (obiecistis), sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. sicut enim uos ideo putatis illo inremissibili reatu peccasse in spiritum sanctum quos accusatis diuinas scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem scripturas sancto spiritu acti locuti sunt homines dei, ita etiam nos non solum uestris potius traditoribus, quos gesta conuincunt, hoc idem possemus obicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc nos obiecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus, quia in spiritu sancto seruatur unitas dilectionis et pacis, dicente apostolo: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, quam profecto uiolat qui schisma committit. sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in spiritum sanctum committitur, nec uobis obicimus, quos correctos cum uiuitis sanari posse non desperamus, nec uestris, qui sanctos codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem uitae huius ab unitate disiuncti cor inpaenitens habuerunt. nec Feliciano et Praetextato hoc uos obiecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti plenarii concilii uestri ore ueridico leguntur esse damnati et post diem dilationis non quidem illis iam damnatis, sed aliis tamquam innocentibus prorogatum probantur esse suscepti.