Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec cum ita sint, non uos tamen pro Caeciliano talia permouent. contra quem manentem et populo praesidentem erecto altari contra altare ordinatus est Maiorinus. contra quem non a uobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur iudicium horrendae temeritatis festinatione adceleratum. qui non sicut Primianus noluit ad se uenire collegas, sed inuitauit potius ut uenirent, quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. pro quo non unum. sicut pro Primiano, sed quattuor posteriora iudicia recitantur. eius non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt aduersarii confutati apud eos iudices, in quos iudicaturos consenserunt, apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusauerunt, apud quem postea de iudicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam uoluit audiri, tamquam non recte iudicantibus questi sunt, ad quem rursus ab altero episcopali iudicio prouocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale iudicium inter partes cognoscente superarentur, quorum non defuit etiam quarta conuictio. nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inuenti fuissent et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris eius traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari iudicio, eodem ipso Constantino ut causa eius discuteretur iubente, quem illi adsiduis interpellationibus fatigabant. haec Maximianenses aduersus Primianum non exercuerunt mala nec totiens uicti sunt nec praesentes uicti sunt nec apud eos quos ipsi elegerunt iudices uicti sunt; et tamen, quod manifestum est, ipsi a uestra communione schisma fecerunt, et hoc uestros a catholica communione fecisse non uultis aduertere; qua inpudentia uanissimae animositatis, prorsus ignoro. si enim omnia, quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore eius, ideo uera esse uultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re iudicauerunt, cur non uultis uera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi iudicauerunt et prius praeiudicium posteriore iudicio confirmauerint? si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos eius Bagaiense concilium recitatur, cur non uultis crimina, quae obiecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot iudicia recitantur? si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta iudicatum, non debuit iam locum purgationis apud alios iudices inuenire, nec Primianus debuit, quem iam tanto plures quam septuaginta primam confirmantes secunda cognitione damnauerant. si autem bis damnato tertium, quia pro illo factum est, iudicium sufficientissime suffragatur, cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum quintumque iudicium nescio qua ferrea fronte contenditis? quodsi uos forte numerus mouet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, ualere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt, cur in tanto maiore numero episcoporum orbi terrarum consentire non uultis?