Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.31
Unproofread scanNot analysed yet
Age iam uideamus suo loco, in epistula tua de Maximianensium causa quomodo te exuas. omnes enim, qui has litteras legunt, expectant procul dubio uel quid hinc a te dictum sit ubi dictum est uel a me quid responsum sit. itaque de Optato Gildoniano quod obiectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cuius a uestris damnatione nihil ago, diutius immorari. facio certe iacturam huius obiecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit oblitterata memoria. nunc uero, quamdiu sunt homines, qui uitam illius moresque nouerunt, parum me de illo dixisse quam falsum potius conquerentur. neque enim sic legunt litteras nostras ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tamquam rabidum fluctum appellauerim quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. nam uerba mea illic sic se habent: ita quidem, inquam. isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos uocent. sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadauerum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet. haec uerba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti, cum eis respondere temptares? cur me ueluti arguis non dixisse quid rabidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum uideas: Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet?