Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.32
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim aliud uelut ad magnam defensionem suam respondere uestri solent, cum eis obicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi: 'Optatus hoc uoluit. Optatus hoc fecit'? quod et ipsae ciuitates Mustitana et Adsuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. uerum tu, quia hoc ab illo factum (non) inpudenter negari posse uidisti, hoc a me scriptum negasti, magis fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. sed licuerit episcopis uestris nescio quo Donatiano uel Numidico priuilegio de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat, cum Afris ab Afris obiecta crimina numquam probata, totiens absoluta orientalibus et occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant; ualeat apud uos baptismus ab Optato datus, quem sic damnare noluisti. ut tamen non fueris ausus absoluere, et non ualeat datus baptismus in ecclesiis apostolico labore fundatis Corinthiorum Galatarum Ephesiorum Colossensium Philippensium Thessalonicensium ceterarumque in sanctis litteris quas et uos legitis conscriptarum, ubi Caeciliani non dico falsum illud crimen, sed forte nec uerum nomen auditum est; habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa uita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter deum absoluere timuisti. in illa etiam publica fama, ubi latentem tibi uisum est attendi posse conscientiam, et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignorauit Afrorum: numquid etiam crimina istorum, Feliciani scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnauerunt, similiter ignorare potuerunt?