Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.34
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud uos te sciente . mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a uestra communione separare, quia uel non tibi creditur accusanti uel accusare non audes, ne non ualeas conprobare, aut deserenda tibi est pars Donati aut talis eris, qualis ille cuius peccatum non ignoras, quamuis dissimiliter uiuas. hoc non secundum ueram, sed secundum uestram sententiam uobis rectissime dicitur. quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato eius non communicas? sed hinc agnoscere cogeris. quanta impietate obiciatis orbi christiano uel falsa uel certe ignota crimina Afrorum, cum tibi obici nolis quod de altero scis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non uis societate discedere. ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos, ac per hoc omnes conuincit ueritas malos, qui propter aliena crimina seu uera seu falsa, ceteris tamen incognita, sibi autem non offutura. disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa uobis Maximianensium procurata est, in quo uelut speculo uestram prauitatem conspectam, si uolueritis, corrigatis, si autem nolueritis —nolo quicquam grauius dicere, quando scio te cor habere. quid enim contra ista dicturus es?