Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.33
Unproofread scanNot analysed yet
Et adhuc obicis unitati catholicae nescio qua facta nostrorum, quae aut falsa sunt aut peccata non sunt aut, etiamsi uera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt, quamuis cum ipsis, qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea uentilabro ultimo separentur, non eorum peccata, sed dei sacramenta communicent et intra eandem sagenam uelut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in litore, hoc est in fine saeculi tamquam in fine maris futura est, non ab eis corporum segregatione, sed uitae ac morum diuersitate disiuncti sint; sicut nec undecim apostoli furtis Iudae communicabant et tamen cum illo eidem domino uisibiliter cohaerebant, eundem magistrum audiebant, idem credendum euangelium percipiebant, eadem sacramenta sumebant, corporali cum illo congregatione permixti, spiritali dissimilitudine separati; sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et inuidiae, hoc est diabolicis uitiis eorum, qui non caste Christum adnuntiabant, et tamen cum eis eundem Christum praedicabat, eiusdem Christi sacramenta participabat et de his dicebat: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur -nam hos martyr Cyprianus amantissimus unitatis non aliquo schismate uel haerese separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos et intellexit et scripsit —; sicut idem ipse Cyprianus auaritiae rapinis faenori collegarum non communicabat, quos dicebat e sur i en t i bus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, quod malum etiam idololatriae conparauit, quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eundem sacratissimum cibum potumque sumebat. illi enim non aliis, sed sibi iudicium manducabant et bibebant, ille autem cum talibus non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, coniunctissimus coetibus, disiunctissimus moribus. ad hoc enim et illae similitudines in scripturis et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere, pisces boni esse nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire, uasa esse misericordiae in honore facta atque mundata nec propter uasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere. nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. quod cum et uos in uestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis, potes facile, si uelis, aduertere, quod non nisi animositate sacrilega uos a christianis tot ac tantis gentibus separatis.